Latin
2.7.1 to 2.7.12
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.7.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam nunc tempus aliud est, quam ut de quaestionis huius praeeminentia copiosius disputemus, tantum scilicet in his moratus sum, quantum prudentibus satis arbitror, quo adplene cognoscant nullas in anima corporeas esse mensuras uel localia pondera uel partium spatia, sed illud ab ea percipi, quod nec locus capit nec pondus mouet nec diuisio minuit, modo tu, arbiter docte, probaueris iustam gnarus ferre sententiam, anne sit locus quod inlocale recipit, an partile quod secari nequit, an mensurabile quod infinitum capit. nunc ad Philolaum redeo, a quo dudum magno interuallo digressus sum, qui in tertio uoluminum, quae πεϱὶ ῤυϑμών xαὶ μέτϱων praenotat, de anima humana sic loquitur: anima inditur corpori per numerum et inmortalem eandemque incorporalem conuenientiam. item post alia: diligitur corpus ab anima, quia sine eo non potest utisensibus. a quo postquam morte deducta est, agit in mundo incorporalem uitam. non ego nunc rationum tramitem et nexuosissimas quaestionum minutias reuoluo, quibus haec probabilia quo uoles aduersante Philolaus efficit. in quae si quis uel curiositate uel studio forte flagrauerit, de ipso scilicet fonte hauriet. enimuero memet causa auctoritatis in eundem tanti testimonium philosophi iecisse sufficiet, sicuti ceterorum post hinc strictim proferre conueniet. iniuria nempe a quoquam poscitur et argumentum pariter et testimonium. Archytas perinde Tarentinus idemque Pythagoricus in eo opere, quod magnificum de rerum natura prodidit, post multam de numeris subtilissimamque disputationem: anima, inquit, ad exemplum unius conposita est, quae sic inlocaliter dominatur in corpore, sicut unus in numeris. quid, quaeso, praecelsius potest dici, quid uerius? ad unius uidelicet exemplum conposita, quia ad unius imaginem facta est. et idcirco unus est exemplum principale formarum, quoniam formabilia ab illo formas capiunt, qui non coepit. ,Hippon Metapontinus ex eadem schola Pythagorae praemissis pro statu sententiae suae insolubilibus argumentis de anima sic pronuntiat: longe aliud anima, aliud corpus est, quae corpore et torpente uiget et caeco uidet et mortuo uiuit, unde autem, [si] hoc est, quo principio nescire se dicit.