Latin
2.7.18 to 2.7.27
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.7.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
unde etiam Tullius libro de oratore primo: eloquentia est, inquit, scientia conprehendendarum rerum plurimarum, sine qua uerborum uolubilitas inanis atque inridenda est, et paulo post: etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio, cui nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet locutionem et paene puerilem. sed hinc . alias. In Phaedro autem Platon de anima sic pronuntiat: anima, inquit, inmortalis est, quae semper a se ipsa mouetur et aliis causa motus est, corpus autem per se non mouetur. non ait tantum: mouet alia, sed: aliis causa motus est, animaduertens equidem uir excellentis ingenii fore nonnulla quibus sit moueri proprium causa motus alieni quidquid enim uoluntarie mouetur, ipsum fere sibi causa motus est, quod autem mouetur uel nesciens uel inuitum penes scientem uel cogentem causas motus habet. nec repugnat anterioribus nostris disputationibus, quod istic a se moueri animam dicimus, cum principalem motionum cardinem in deo esse dicamus, quoniam id ipsum fere a deo illi est, ut sponte moueatur, uidelicet ut, sicut causa motus animi uoluntas est eius, sic substantiae, quae utitur uoluntate, causa sit deus, quia, etsi posse uelle nobis ex deo est, non omnis uoluntatis nostrae motus erit ex deo. uel tunc reor, cum uoluntate peccamus, nostri causa motus ex nobis est, ne peccatorum deum faciamus auctorem. quocirca si corpus a se non mouetur et corpus non est quod sibi causa motus est, quia in se motus sui causas habet, anima non est corpus. Idem Platon in libro, quem negl ϕυσιxής scripsit: anima, inquit, animantium omnium corporalis nonestipsaque se mouet aliorum quoque agitatrix, quae naturaliter mota sunt. in Phaedone autem sic apud eundem Platonem cum Simmia et Cebete aliisque philosophis Socrates loquitur, ut cum uideamus illic ualde consentanea nostrisque oppido coniuentia pronuntiari, quae non solum praeiudicio auctoritatis utuntur, sed uirtute rationis adminiculantur, animaduertamus praeter natiuum humanae mentis uigorem hasce uidelicet animas, quae tam remota persecutae sunt, tam .