Latin
2.7.28 to 2.7.38
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.7.28-38
Unproofread scanNot analysed yet
clausa adierunt, tam operta uiderunt, idcirco scilicet lumine ueritatis adflatas, ut in salutem generis humani toto quandoque mundo diuinitus editum dogma apud rudes ueri gentium mentes gentilium testimoniis uteretur, quo magis ignorantiae nubilo caecata et infidelitatis frigore in quandam glaciem durata gentilitas euangelicae ueritatis calori cederet, si eadem ueritas aduersantium quoque sibimet ore sonuisset. aut cur non haec eadem per philosophos nobis in usum ueri caelitus procurata credamus, quae ad redarguendam nostrorum quoque inperitiam utilia fore cognoscimus ? persuadens igitur in Phaedone Socrati sic ait uera ratio: donec corpus habeamus permixtusque sit tali malo noster animus, numquam nos id quod iam olim concupiscimus satis plene consecuturos. concupiscimus autem ueri scientiam. corpus enim nobis primum innumerabiles et infinitas occupationes infert, quibus conterimur ob necessarium uictum et alimenta cotidiana. deinde si qui morbi ingruerunt, inpedimento sunt, quominus inquirere et inuenire ueritatem possimus. nam cupiditatibus et cupidinibus et timoribus innumerabilibus, uariarum rerum adpetitionumque uisionibus et infinita quadam dementia corpus oneratur, ut prae illo ne sapere quidem ulla in re possimus. et si quando tempus aliquod ad philosophandum uacuum uel habuerimus uel fecerimus, tunc quoque in ipsis cogitationibus nostris corpus intercurrit turbam errorum inferens menti, ut obcaecante illo ueritatem peruidere non possimus. itaque unum hoc in omni quaestione nobis et id quidem euidentissime probatur, si quid umquam bona fide scire uolumus, recedendum esse a corpore et in ipso animo res considerandas. tunc enim uidemur consecuturi quod concupiscimus et cuius rei amatores nos profitemur, cum defuncti erimus, nam dum uiuimus, desperandum est. etenim si constat nihil sinceri mixtum corpori animum peruidere posse, sequitur alterutrum, aut nullo tempore nec usquam contingere homini ueram scientiam posse aut tunc demum, cum excesserimus e uita.