Latin · ~10 min
1.1 to 1.5
Claudius Caesar, Claudii Caesaris Oratio 1.1-5
Not analysed yet
Column I mae rerum nostr . . . . . sii . . . . . . . . |Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, qua m |maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne |quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa |potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, e t |quidem statim ab origine urbis nostrae in quod formas |statusque respublica nostra diducta sit. |Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succ es |soribus eam tradere contigit. Supervenere aileni et quidem ex ter |ni, ut Numa Romulo succescerit ex Sabinis veniens, vicinus qui |dem, sed tunc externus, ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. Is |propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C o |rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inop i |ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re |pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, |regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius (nam et |hoc inter auctores discrepat) insertus Servius Tullius, si nostros |sequimur, captiva natus Ocresia; Si Tuscos, Caeli quondam Vi |vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post |quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caelian i |exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo |Caelio ita appellitatus, mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna |ei nomen erat) ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei |p. utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in |visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum eius ,|nempe pertaesum est mentes regni, et ad consules, annuos mag is |tratus, administratio rei p. translata est. |Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe |ium valentius repertum apud maiores nostros quo in a s |perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? |aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a con s a |libus ad decemviros translatum imperium, solutoque po st ea decemvirali regno ad consules rusus reditum? Quid in plu |ris distributum consulare imperium, tribunosque m ilitum |consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen |tur? Quid communicatos postremo cum plebe honores non imperii |solum, sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus |coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor, ne nimio |insolentior esse videar, et quaesisse iactationem gloriae pro |lati imperi ultra Oceanunar. Sed illoc potius revertar. Civitatem |