Latin · ~10 min
1.6 to 1.10
Claudius Caesar, Claudii Caesaris Oratio 1.6-10
Not analysed yet
Column II . . . . . . . . . ill sane|novo . . . Divus Aug. . . . . . no . . . . i set patruus Ti. |Caesar omnem florem ubique coloniarum et municipiorum, bo |norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. |Quid ergo? Non Italicus senator provinciali potior est? Iam |vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid |de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, |si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam|longo iam tempore senatores huic curiae confert? Ex qua colo |nia inter paucos equestris ordinis ornamentum, L. Vestinum, fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo; cuius libe |ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, post modo cum |annis promoturi dignitatis suae incrementa. Vt dirum nomen la |tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do |mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma |nec benificium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, |miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis |senator esse non possit. |Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis |quo tendat oratio tua: iam enim ad extremos fines Galliae Nar |bonensis venisti. |Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi |senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami |cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no |men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera |tis, quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines |provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando |ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet? |Timide quidem, p. c. egressus adsuetos familiares que vobis pro| vinciarum terminos sum, sed destricte iam comatae Galliae |causa agenda est. In qua si quis hoc intuetur, quod bello per de |cem annos exercuerunt Divom Iulium, idem opponat centum |annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re |bus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam |subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes |titerunt, et quidem cum adcensus novo tum opere et in ad sue |to Gallis ad bellum avocatus esset. Quod opus quam ar |duum sit nobis nunc cum maxime, quam vis nihil ultra quam |ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis |magnos experimento cognoscimus. |