Latin
CAPVT OCTAVVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT OCTAVVM N peragrationibus autem computans itinerum dies sigillatim a mag na Lepti ad Agisymbam regionem hac uiginti quattuor millibus ac sexcentis, &octaginta stadiis magis australem quam aequinoctialem osten dit. Nauigando uero dies solutionis a Ptolomaide: quae est In troglodytica regione ad Prassum promontorium colligens concludit hoc esse Au stralius latus aequinoctiali stadiis uiginti &septem milibus ac octigentis. Vnde infertur Prassum promontorium &Agisymbam regionem aethiopum:quae etiam ut ipse fatetur ab Australi plaga non terminat aethiopia; in frigida Zona oppositi nostri orbis iuxta eiusdem uiri rationem sita; esse: nam uiginti &septem milia stadiorum ac octoginta in meridiano constituunt gradus quinquaginta &quinque cum triplici quinta. quot gradibus ex altera aequatoris parte iuxta easdem caeli qualitates Scythae secedunt: &Sarmatae qui septentrionia paludis Moeotidos incolunt. Reducit igitur &ipse nu merum stadiorum ad dimidium minus ue: hoc est ad stadia duodecim milia quot hyemalis tropicus ferme distat ab aequinoctiali. Cans buiuscae sectionis esse tradit diuersiones/ ac inaequalitates itinerum missis his rationibus ex quibus non tantum corripere necesse uidebatur sed etiam numerum ad medie tatem optatam redigere. Primum. n. in peragrationum narratione refert Septimum flaccum: qui in Libya militauerat: a garamantibus ad aethiopas triu mensium spacium perueisse uersus meridiem iter agentem. Iulium uero maternum a magna Lepti agaramantina cum rege Garamantum: qui aethio pibus bellum indixerat: inquit uersus meridiem semper profectum 1 quattuor mensibus uenisse ad Agisymbam aethiopum regionem: quo . s. in loco Rhinocerotes conueniuntihorum utrumque ex se ipso incredibile est, partim quod aethiops non adeo agaramantibus absunt: ut spatium trium mensium requi ratur cum Garamantes ipsi maxime aetiopes sunt: &sub eodem regantur imperio partim: quia ridiculum est regem per subditas sibi prouicias recta a septentrione ad meridiem iter egisse: &cum uersus solis ortum ac occasu gentes ille longissimis effundantur spatiis: quod necubi moras nota dignas traxerit: ex quibus non ab ratione est uiros: aut hyperbolice locutos fuisse: aut sic ad meridiem intellexisse: quemadmodum uulgo dici solet ad Austrum uel ad notum: hisque abusos magis, quam diligentiae ueritatis inixos. Eadem emendatio a nauigationibus factis