Latin
CAPVT SEXTVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 10
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde per haec euentus sub aequinoctiali: aut inter geminos tropicos solum narrat: quod autem aliqua noticia per obseruationem fixarus uere habita fue rit in locis magis australibus quam circulus aequinoctialis minime tradit: ueluti si alicubi stellas australiores, quam aequinoctialis supra uerticem poneret: seu si meridionales umbras in aequinociis ad austrum declinari diceret: aut si omnestellas minoris ursae oriri, aut occidere ostenderet: seu ipsarum aliquas non omnino uideri australi polo supra orizontem eleuato. Per ea autem quae de inde tradit: quasdam narrat fixas obseruatas fuisse: quae tamen mentem sut omnino non asserunt. Inquit. n. eos: qui ab indis limiricam nauigant: Diodorus samius narrat in tercio taurum in altiori eius loco ad medium caelum habere: &pliada ad medium antennarum: qui autem soluunt ab Arabia ad Taniam recta ad meridiem nauigat: &aduersus canobum stellam: qui illis Hipposthec est equus appellatur: &longe Australis est. Stellae autem: quae illic uidentur apud nos haud nominantur &canis prius quam praecanis oritur ac Orion totus ante punctus: ubi sol ad tropicum aestiuum conuertitur lucet: Ex his ergo stellarum obseruationibus quasdam habitationes manifeste ostendit magis septentrionales quam aequinoctiales ueluti cum dicit taurum, &pliada fieri supra uerticem nauigantibus. Hae. n. stellae citra aequinectialem sunt: quasdam autem non australes magis, quam septentrionales ostendit. Nam canobus uideri etiam potest a longe magis septentrionalibus quam sit tropicus aestiuus: pluresque ex fixis, quae apud nos semper latent in locis magis quam nos Au stralibus ac etiam magis septentrionalibus quas aequioectialis: ut circa situm néroes supra orizontem uideri possunt quemadmodum ipse canopus hic supra terram eleuatur: minimeque ab his uidetur: qui magis quam nos septentri onales existunt. hunc quippe: qui ad meridiem magis tendunt Hippus hoc est equum appellant/ nec hoc nomine aliqua dicitur stella ex nobis incognitis. Deinde etiam infert. se ex mathematicis demonstrationibus percepisse quod orion totus apparet ante tropicum aestiuum his: qui sub aequinoctiali he bitant apud quos etiam canis prius quam praecanis oriri incipit: quod usque ad syenen seruatur. Ex quibus etiam obseruationibus nihil propius aut neces sarium esse uidentur: quod habitationum situs magis australes sunt: quam circulus aequinoctialis. Eadem emendatio ab Itinerum peragratione