Latin
CAPVT DECIMVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 15
Unproofread scanNot analysed yet
peragratio aute a turri lapidea ad seras ualidiores suscipit hyemes. Subiacet nanque ut ipse ponit: parallelis per Bizantium bellespontumque: ex quibus dilationes multas in itinere ipso fieri necesse fuit: cum etiam eius profectionis causa negociatio esset. Refert. n. Maen uirum Macedonim: qui etiam Ticianus dicebatur. Patre &ipso negociatore genitum buiusce itineris dimensionem notauisse non quod ipse ad seras perrexerit: sed eo aliquem destinauerit sed negociatorum relatibus: &ipse hauc assentiri uidetur. Vnde Philemoni non annuit, qui lougitudinem Iberniae Insulae ab ortu solis ad occasum uiginti dierum exponit. memorat. n. ipsum a negociatoribus eam percepisse: quos negligentioris ueritatis esse scribit circa eorum comercia occupatos: eosdem etiam ipse inquit persaepius ex inani quandam ambitione distantias maxime augere: hic autem in septimestri profectione nihil memoratu dignum rettulisse eos qui id iter dimensi fuerit pro magnitudine temporis monstrum est. Emendatio longitudinis nostrae habitabilis a peragrationibus.