Latin
CAPVT DVODECIMVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT DVODECIMVM Vam ob causam: &quoniam id iter sub uno solo parallelo non è sed lapidea turris circa Bizantii parallelum: &Serae austra. les magis sunt, quam parallelus per Hellespontum aequum uidetur multitudinem stadiorum ex septimestri collectorum non adminus: quod ad medium secare sed pro expeditiori intellectu ad solam medietates ut computari possit data distantia stadiorum decem &octomilium atque centum: graduum uero quinque &quadraginta cum quarta: &enis praeter rationem est &omnino absurdum in utraque hac peragratione tantae sectioni non assentiri ac in itinere garamantum eandem contractionem concedere quod impromptu ratio ibi est. Differentia. s. animantium degentium in agisymba regione: quae nequaquas possunt praeter naturalia sibi loca traduci. a turri uero lapidea ad seras id pari modo non acceptare: quod eadem ratio illic adduci nequeat: sed per totam distantiam siue minor ea sit, seu amplior si milis ipsius aeris qualitas: &impressio sit. quemadmodum siquis: quia in fur to deprehendi nequeat iusticiam negligat contra ipsius philosophiae documenta. Vnde primam distantiam: quae. s. est ab Euphrate ad turrim lapideam octingentorum ac septuaginta &sex schinorum ob itinerum flexiones ad octingentos tantum schinos contrahimus.