Latin
SEQVITVR
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 32
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem non similiter contingit ob meridionalium lineas ad medium flexas. Omnes enim circulos inscribere sigillatim oportebit et locorum situs inter parallelos incidentes ex utrorumque rationibus coniectare. his autem sic habitis magiet hic tenendum est quod fit aequius? quodque seriosius quam id quod debilius faciliusque. Vtraeque tamen formae seruandae sunt ob ea: quae in opere facilius adducuntur. Qualium est aequinoctialis quinque: talium est per meroen quattuor et semis cum tercia. Vnde rationem habet ad ipsum quam triginta ad uiginti et nouem qualium est aequinoctialis quinque talium est per Sienen quattuor et semis cum duodecima. Vnde rationem habet ad eum quam sexaginta ad quinquaginta et quinque: hoc est quam duodecim ad undecim. qualium est aequinoctialis quinque: talium est per Rhodus quat tuor. Vnde rationem habet ad ipsum epitetarti: qualium est aequinostialis quinque talium est per thulen duo cum quarta. Vnde rationem habet ad ipsum quam uiginti ad nouem,