Latin
COSMOGRAPHIAE CLAVDII PTOLE
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 33
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE CLAVDII PTOLE MAEI LIBER SECVNDVS INCIPIT. Eiusdem tractatus expositionem habens plagae magis occidentalis europae iuxta has prouincias seu satrapias: Britaniam Hispaniam Galliam Germa niam Rhetiam /Vindelicos Noricum Panoniam Illyricos atque Dalmatiam. Vae ad uniuersalem cosmographiae descriptionem requiruntur: &quae ipsius emendatio iuxta noticiam certi oris historiae fuerit circa cognitum nobis orbes: hoc est circa nostram habitabiles: quaeue proportio dimensionus locorum haberi debeat: quaeue forma ut quam maxime possibile sit similitudo seruetur: quisue in describendo modus sit assumendus nunc usque praenotatu sit. Deinceps uero incipiendum est particularius haec tractare: id praeponentes quod descriptiones locorum longitudinis sil &latitudinis quae magis explorata fuerunt existimandae sunt ueritati quam maxime inniti ob continuam &communiter formae certam traditionum noticia. quae autem loca minus peragrata fuerunt propter raram incertamque eorum cognitionem: non ita emendate scribi putandum est: sed iuxta uicinitatem propinquiorem eorum situus ac figurarum quae diligentius traditae sunt. Hoc quippe ita decreuimus: ut ad complementum descriptionis totius nostrae habitabilis nulla modum imperfectus habeant. Quare graduum positiones in exterioribus annotauimus spatiis iuxta consuetam tabularum formaz: priori tamen inserie longitudinis gradus praeferentes gradibus latitudinum: ut si quae emendationes inciderint ex historiarum certiori noticia fas sit in spatiis ipis addenda subiungere. Praeterea in descriptione tractanda facilioris semper cura habuimus. hoc est: ut ad dexteram procedamus manum traducendo ab his quae iam perfecta fuerunt ad ea: quae nondum formata sunt. Id autem fieri poterit: si magis septentrionalia describentur prius quam ea quae austrrum magis tendunt: &magis occidentalia quam ea quae magis uergunt ad ortum solis. Nam ad oculos describentis seu rem hanc tractantis in excelsiori loco septentrio nalia sita sunt &dexteram orientalia in sphera pariter &i tabula. Vnde Et ropam quaeue in ea sunt prius describemus: eas &nos ab Africa diuidentes freto Herculeo. ab Asia uero post maria quae iteriacent paludemquae Maeotiz fluuio Tanai atque meridiano: qui ab hoc ad incognitam terram extenditur. Deide Africam exponemus: ipsam etias ab Asia separates post maria quae excipiunt a Prasso promontorio Aethiopu usque ad sinum Arabicum isthmo: qui a ciuitate eorum quae in interiori sinu sita est ad nostrum mare se ingerens Aegyptu ab Arabia Iudaeaque disterminat: ut Aegyptum non scindamus: fines Africae in Nilo ponentes. Praeterea quama praestat: cumm facultas se offert cortinentem pelago: quam per flumina ipsa partiri. Asiam ultimo describemus quaeue in ea sunt: ad idem intenti propositum iuxta quanque partem harum trium maximarum quod ad uniuersus orbem habuimus.