Latin
SINARVM SITVS
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 334
Unproofread scanNot analysed yet
aniaduertedus etiam est: ut lineae solae ipsi sint circuli cum quadas commensurabili latitudie &colore differenti. Praeterea ut ipse portiones: quae ultra terram ponentur obscuriores colores habeant, quam portiones: quae aspectui offerentur: quodque ab aspectu remotiora quam portiones coincidentes a propinquioribus incidantur per additiones pariter uerarum imaginum in circulis ipsis: &terra ipsa praeter haec quod signorum circulus super terram quidem incedat iuxta semicirculus australem: &per tropicum hyemalem. Incidatur autem ab ipsa secundum Sorealem: &per ipsum aestiuum tropicum adscribamus: &his in oportumioribus locis proprias denominationes: &in ipsius terrae circulis numerum distan tiarum: &horarum ipsius habitabilis. Circiter autem exteriorem circulum uentorum pariter denominationis apponemus: quemadmodum in sphaera cir culi: ad adiacentes quinque parallelos &polos ipsos. Epilogus praefatae extensioni Viusce extensionis epilogus congrue hic uidebitur.