Latin
SINARVM SITVS
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 335
Unproofread scanNot analysed yet
descriptio circularis sphaerae i plano cus terra in eodem comprehensa habebitur: si oculi nostri aspectus figetur in situ: secundum quem in conibus sectonnibus meridianus circulus per puncta gradiens tropicorum linea recta fiet: qui circulus nostrae habitabilis diuidit longitudinem. Praeterea paralelus per sienen descriptus: qui circulus latitudinem ipsius habitabilis fere partitur aequaliter. Sic autem habeantur rationes magnitudinum sphaerae: &ipsius terrae: &distantiae ipsius aspectus ut in spatio: quod interiacet inter cir culum iuxta aequinoctialem: &circulum iuxta tropicum aestiuum tota appareat habitabilis nobis nota australiori semicirculo per medium signorumcirculum constituto super terram ne sub hoc quaedam additio habitabilis nrae fiat: quae ad arcticum hemisphaerium extendatur, ex quo dicti quidem meridiam secundum axem ipsum unius rectae lineae facient phantasiam tanqua aspectu ipso in plano per ipsos cadente: ¶llelus: qui scribitur per sienen rectus etiam ob similem causam uideatur. Reliqui uero circulorum annotan dorum uersi per curuitates appareant ad lineas ipsas rectas meridiani quidem ad eam: quae transit per polos. patalleli uero ad illam: quae per sienen: illique magis ex utraque parte ad illa plus distant: &circulus arcticus magis quam aestiuus tropicus: quod magis ad arctum uergat. hyemalis uero tropicus magis quam aequinoctialis: quod ad meridiem inclinatur. Praeterea antarcticus magis quam ipse hyemalis tropicus. situm autem habet ipsius terrae cognita per tit oceanus quidem ipse nulla ex parte ipsam circumalluat nisi tantumodo i finibus descriptis in rhaptis ex parte: &europae iuxta uetustiorum traditones.