Latin
CAPVT SECVNDVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SECVNDVM Vis cosmographiae finis: &in quibus a chorographia differat strictim in prioribus annotatus sit. Cum autem in praesentiarum propositum sit habitabilem nostri orbis describere quam maxime fieri possit intra sese coaequalem necesse arbitramur in exordio hoc praeponere: quod huius rei primum est historia peragationis: plurima; noticiam nacta ex illorum traditione: qui diligentissime regiones quasque explorauerunt: quodque huiusce animaduersionis atque traditionis ad geome tricam hoc: illud ad obseruationem fixarum pertinet: quod geometricum est per puram dimensionem discantiarum ostendit: qualiter loca inter sese sint sita quod ad superiora refertur eorundem locorum positiones persixas docet: cum organis Astrolabicis ad captandas umbras inuentis. Idque certum quidem est nec in aliqua re anceps. Aliud uero genus est imperfectius &altero egs Nam primo cum necesse sit utroque in modo praesupponi ad quem situm duorum locorum distantia uergat. Non.n. solum scire oportet, quantum hic locus ab illo distet: sed uersus quas caeli plagam: hoc est an ad septentrionem seu: ut ita loquamur: ad solis ortum: aut alias particulares inclinationes. Impossibile est hoc considerare diligentius absque dictorum instrumentorum opere: ex ipsis enim omni in loco: omnique in tempore facile inueniri potest linea meridiani: perque hanc distantiarum peragratarum noticia: deinde hoc etiam dato: dimensio quae fit ex numero stadiorum nobis certam neticias haud prae pet ob itinerat quae raro recta sunt diuersionibus multis terra marique ita actis: ut opus sit ex terrestri itinere secundum qualitatem &quantitatem distantiam obliquarum: id quod rectum iter excedit coniectare: atque ex stadiorum su ma minuere: ut uia recta inueniatur: quod etiam in nauigationibus ea ex ca contingit: &ex uentorum pariter flatu per totum iter cum aequalitate minime seruato. Praeterea: &si eorus locorum distantia diligenter habita est non tamen habetur ratio ad totum terrae ambitum: neque captatur situs eiusdem ac aequalitatem circulorum uel polorum situm. Distantia autem: quae ex obserua tione superiorum acquiritur horum quolibet diligenter ostendit. Praeterea quantas circumferentias uicissim circuli paralleli meridiamque: qui per loca ipsa sunt descripti intercipiunt hoc est quales circumferentias in meridio.