Latin
CAPVT SECVNDVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 6
Unproofread scanNot analysed yet
nalibus paralleli: &aequinoctialis intercipiunt: quales ue in parallelis: &in aequinoctiali meridionales: deinde docetur quotam partem eccupent ipsa ad q duo loca circumferentiae maximi circuli: qui per eadem in terra circumscribitur: quae dimensio parta ex superioribus stadiorum numerati one non eget habita ratione partium terrae ad totius descriptionis ambitum. Naę satis e circulationem ipsius terrae supponere: tot esse partium: quot libuerit: &earum totidem contineri a distantiis praenotatis in circulis ipsius terrae maximis. Sed ad diuidendum totum terrae ambitum: aut ipsius partis indistantes no stris stadiorum dimensionibus notas: haec aeque non sufficit. quare ob haec solu; necesse fuit quandam rectam in terram distantiam alicui circumferentia maximi cuiusdas caelestis circuli adaptare: &ex fixis habita huius proportio ne ad tetum circulum ac praecepto numero stadiorum ipsius partis seu datae in terram distantiae poterimus totius terrae ambitus per stadia metiri. Concessum. n. cum sit ex mathematicis demonstrationibus totius terrae &aquae superficiem ad totum sphaericam esse, &idem centrus cum sphera caelestiu simul habere: &quod plana quaelibet: quae per centrum emittuntur in conibus sui &ipsarum caeli terraeque superficierum sectionibus maximos circulos faciunt: quoque eorundem planorum anguli: qui circa centrum sunt circumferentias circulorum ipsorum interceptas eiusdem unius rationis efficinnt. sequitur distantiarum: quas in terra suscipimus quantitate quippe stadiorum si distantiae rectae sint, ex dimensionibus posse percipi. Rationes uero ab eisdem stadii ad totum terrae ambitum minime inueniri: quia nulla ad totum proportio hinc dari potest. A simili autem circumferentia caelestis circuli datur. Nam caelestis circumferentiae ratio impropria totius terrrae clrculatione captat eademque ratio est similis partionis in circulo terrae: quae ad maximum ipius circulum. Quon ex stadiorum dimensione cuiuscunque rectae distan tiae licet non sit sub eodem meridiano mesura ambitus terrae sit percipienda: &contra.