Latin
CAPVT SEXTVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 9
Unproofread scanNot analysed yet
uerm cum ipse uideatur quibusdam animaduersione haud satis fide dig na assentiri: Praeterea circa modum designationis noscatur saepius: nec dime sionum: nec oportunae facilitatis debitas curam agere non indigne moti sumus: uti ad rationem: usumque putauimus fore commodius operi conferret &uiro. Quod quippe absque uerborum insolentia quam maxime id fieri pote rit efficere conabimur/ utrumque erroris genus attingentes breuiter uti ratio ipsa dictabit: primumque id quod ad historia attinet: queramus: ex qua opinatur ipse ad maiorem longitudinem uersus ortum solis: ad maiorem latitu dinem in meridie: quas satis sit terram nobis notam produci: non autem iniqus superficiei distantiam tendentem ab occasu ad ortum solis longitudinen appellamus /atque distantiam a septentrione in meridiem latitudinem cum motibus caelestibus parallelos similiter nuncupemus. Praeterea quod quam maxime maiorem distantiam longitudinem dicimus: plane quidem conces sum est ab omnibus distantiam nostrae habitabilis: quae ab ortu solis in occasum extenditur: multo maiorem ea esse: quae a septentrione in meridiem uergit. Emendatio latitudinis Marini ab obseruatione superiorum CAPVT SEPTIMVM Rimum igitur latitudinis terminum pont &ipse Thulen Insulam sub parallelo: qui plagam maxime septentrionalem terrae nobis notae diuidit: quem parallelum ostendit quam potest cla re ab aequinectiali distare sexagita &tribus gradibus qualium est meridia nus circulus trecentorum &sexaginta eam autem latitudinem notat triginta &uno milibus ac quingenris stadiis prope modum constet. post haec ere gione aethiopum Agisimbam nomine: &prassum promontorium ponit sub parallelo: qui plagam maxime Australem nobis cognitam finit: quem parallelum sub hyemali tropico sistit. quare omnis latitudo inter aequinoc tialem &tropicum hyemalem ac inter thule: &eundem aequinoctialem in unum coacta gradus fere septem &octoginta complet. Stadia uero quadraginta: &tria milia ac quingenta. conatur autem rationem australis finis ostendere per obseruationes quasdam fixarum ut ipse putat: &per itinera quaedam terra marique facta: quorum quodlibet attigemus breuiter. In obser uatione quidem fixarums in tertio operis sui uolumine sub his uerbis memorat Zodiacus supra torridam zonam totus fertur: ex quo in ipsa umbrae mutantu: &omnes fixae oriuntur &occidunt. Sola autem minor ursa incipit supra orizontem tota uideri in ocele plaga septentrionali stadiis quinque milibus, &quingentis. Parallelus . n. per ocelen gradibus undecim: &dupliciquinta eleuatur. ab hippparcho autem traditur minoris ursae stellam: quae australior in ea est: queue ultima in eiusdem cauda notatur a polo distare gradibus duedecim &quita duplici: ac ab aequinoctiali profectis ad tropicu aestiua lem polum articum continuo ferri supra orizontem. Australem uero magis demergi: Praeterea his: qui ab aequatore ad tropicum hyemis pergunt: australem polum supra orizontem eleuari. Septentrionalem uero deprimi.