Latin
Instructio Prima
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
De Deo Uno et Trino. I. Instructionis valde necessariae curam gerens, primum ante omnia, quod omnibus scire primum esi, dicere breviter licet; cupio, ut quod est fundamentum salu…is omnium, nobis crepido sermonis sit; et inde nostra doctrina ordiatur unde omne quod est oritur, et quod non fuit initiatur; ostiumque nobis sermonis cordis credulitas aperiat, quae in salutem confessionis omnium Christianorum recte credentium ora aperuit. De initio ergo humanae salutis, Christo adjuvante, recte nostra dicta sumant exordium.