Latin
Instructio Prima
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Credat itaque primum omnis qui vult salvus esse, in primum et in novissimum Deum unum ac trinum, unum subsistentia, trinum substantia; unum potentia, trinum persona; unum natura, trinum nomine; unum numine, qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus, lotus invisibilis, incomprehensibilis, ineffabilis, in quo est semper esse, quia aeternus est Deus Trinitas, cui initium non quaeras, qui finem non habet, et qui semper fuit quod est et erit; quia in Deo iteratio non est. sed semper Trinitatis perfectio. Quod unus est Deus Trinitas, Deus ipse in lege de se testatur dicens: Audi, Israel; Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Quod autem unus ille Deus Trinitas est, Salvator in Evangelio docuit, dicendo: Euntes nunc docete onmes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII. 19). His duobus testimoniis duarum legum quasi quibusdam fulcris firmissimis fides credentium firmata est, Ubi habes in veritate Trinitatem in unitate, et unitatem iu Trinitate. Pro rei igitur magnitudine breviter quod credimus diximus, et fides cordis oris produxit confessionem; et hoc firmiter contra omnes haereses tenendum est, quod Deus unus dividi vel separari nou potest, quia quod fuit totus, semper fuit ut est. Cesset ergo venenosa et insana omnium haereticorum vesania, quando ipso Deo teste audimus et credimus: Audi, Israel; Domnus Deus tuus unus est: quia qui unus est, hoc semper fuit quod est; sed ut scias quantus, pluraliter dixit in mundi conditione: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Ne vero erres in numero, Christus tibi indicat Patrem, et Filium, et Spiritum sanetum, in cujus Dei, quasi unius Dei nomine, omne humanum genus baptizandum est. Quid plura de Trinitatis coaeternitate? Quod Unus est, sufficienter nos docet. De veritate autem personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, distinctio Christi, praecepti auctoritate, abundanter instruxit audientes. Ex his, inquam, testimoniis omnis errorum exclusa perversitas est; quibus nominando, Trinitas atque unitas attestando approbatur.