Latin
Instructio Ii
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Inquit: Si ruris cultor et terrae agricola, quia agrum suum seminibus praeparat jactandis non sibi sufficere putat terram ipsam forti vomere proscidisse, ac frequenti aratro duras edomuisse glebas, sed insuper studet agrum ipsum infecundis graminibus emundare, noxiis evacuare ruderibus, spinarum ac stirpium fomites excussos radice convellere, nequaquam credens terram suam boni esse germinis futuram, nisi mali graminis vacuam; ,ad se dictum putans illud propheticum: Novate vobis novalia, et nolite seminare super spinas (Jer. IV, 3); quanto magis nos oportet agrum cordis nostri vitiorum passionibus emundare, et non sufficere credamus nobis, terram corporis nostri jejuniorum et vigiliarum labore conficere, nisi in primis studeamus vitia corrigere, moresque componere, qui spem fructuum non terrae credimus, sed coelo repositam? Studeamus ergo in primis vitia eradicare, virtutesque insinuare; eradicemus superbiam; plantemus humilitatem; eruamus iram; fundemus patientiam; excidamus invidiam; insinuemus benevolentiam. Caeterum si caro conteratur, et anima non fructificet, sic est, quasi arari campus non desinat, et nunquam tamen messis appareat; aut si quis statuam deforis auream, de intus luteam aedificaret. Quid enim prodest, si extra civitatem bellum geratur, et imus excidium patiatur? velut si quis extra vincam et in circuitu ejus foderet, et intus incultam spinis ac tribulis relinquatur. Quid ergo prodest exterioris hominis religio, nisi [Leg. si] interioris quoque non adhibeatur emendatio? fictus esse et latro potest, lictus el hypocrita est quicunque aliud habitu ostendit, aliud moribus. Ne simus ergo tanquam sepulcra dealbata: de intus, non de foris, speciosi ac ornati apparere studeamus; vera enim religi, non in corporis, sed in cordis humilitate consistit. In quo enim alio Dominus habitat, nisi in veri humilis corde, juxta illud Isaiae: Ad quem autem respiciam, aut cum quo requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Quicunque ergo se habitaculum Dei effici voluerit, humilem et quietum se facere contendat, ut non verborum aviditate [Forte ariditate] et corporis flexibilitate, sed humilitatis veritate cognoscatur esse deicola: cordis enim bonitas non verborum fictis indiget religionibus. Vana est ergo nutibus colorata corporis religio, vana similiter corporalis sola affictio, et cassa hominis exterioris diligentia, nisi comitetur animi fructuosa temperantia. Quid prodest passiones impugnari a famulo, quae inveniuntur pacem habere cum domino? Ideo ne forte sine fructu laboremus liberari a vitiis operam Deo auxiliante demus, ut postea virtutibus ornari possimus. Mundemus itaque nos quantum praevalemus ab omni vitiorum labe, a superbia primum, ab invidia, ab iracundia, a blasphemia, ab iniquitate, a malitia, a tristitia, a vana gloria, a cupiditate, a malignitate, ab omni amaritudine; ut humilitate et lenitate, ac benignitate, mansuetudine, temperantia, misericordia, jusitia, laetitia, charitateque possideamur.