Latin
Instructio Ii
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Sed quid facimus? Haec quasi similia recita mus, et quasi similiter innox…a, inculta ac indiscreta relinquimus. Legendo ea delectamur, expellendo dissolvimur. Nunquid nos salvabit ea audire, quae intra nos comprobamur non habere? Nunquid si semper nobis legantur, et nunquam emendantur a nobis, crebra nos adjuvabit lectio eorum quae tarde a nobis expelluntur? Nunquid solo sermone quis suam domum a quolibet squalore mundabit, aut sola loquela pulverulentos aggeres immundi ru leris submovebit? Aut nunquid sine sudore vel quae ad vitam quotidianam pertinent, quis efficere potest? Patientia ergo, et diligentia, et labor ac studium infatigabile, interioris hominis nobis domum mundantibus, necessaria sunt, ut in injuriis patientiam, in religione diligentiam, in operibus laborem, in profectibus studium demonstremus. Crebro nobis praedicantibus tarde emendamur; crebro offensi, raro patientes; crebro victi, raro victores; crebro seducti, raro intelligentes sumus. Quid ergo nobis quasi infirmis ac indoctis pugnatoribus quibus arma vertuntur in vulnera, subveniet, dum non haec audire, sed complere laus est? Non enim auditu lex sanctificat, sed facto procul dubio; unusquisque non [Codex, mendose, enim] verbis tantum et corporali labore, sed morum maturitate et cordis puritate Dominum honoret. Nec dicatur de nobis: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13; Matth. XV, 8; Marc. VII, 6): et quando audis pugnam, crede vulnera, et fugas [An fugias?] interesse; et dum unusquisque pacem possidere a septem gentibus hostilibus se impugnantibus non potest, tandiu accinctus dimicare non cessat, donec septem gentium rex et rector, Dei dono viriliter dimicando, exsistat. Nullus enim coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5), et nemo legitime in primo certamine certat. Primum itaque certandum est, deinde standum est, et in bello studendum est, ut postea legitime certandum sit. Utinam et nos legitime certaremus, ut et coronari mercamur; et sicut in eodem apparatu el sub iisdem armis sumus, ita cum hostibus nostris quotidie dimicaremus, ut non in nosmetipsos, sed in adversarios nostros tela torqueremur, Hoc longus bellandi usus cum Dei gratia praestabit, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor, et gloria, et virtus in saecula saeculorum. Amen.