Latin
Instructio Iv
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Quod si itaque pro temporalibus et incertis tanta et talia infatigabiliter tolerantur, quid nos pro aeternis et veris certisque sustinere debemus, quorum finis aeternus est? Etenim si incertum est apud temporalium disciplinarum appetitores, quanto tempora adepta disciplina frui eis licebit; nulla tamen segnitia eam sequendi [An assequendi?] dissolvuntur, et sic dupliciter nobis dubii pertinaciores sunt: quia …i ad disciplinae finem perveniant, ut dixi, incerti, pro vitae scilicet incerto et sensus stoliditate; nihilominus adepta disciplina denuo dubitant, quam longe eadem utantur: quanto enim incerti de profectu, tanto certi de amittenda in brevi disciplina sunt. Temporalia ergo, ut diximus, studia, ct defectiva ingenia, moerores ac tristitias, angustias ac labores, pericula ac peregrinationes, injurias ac fatigationes, cum quidem apud illos constat incerta esse et fragilia haec pro quibus tantae calamitates sustentantur, tolerant nostrae scholae disciplina si tribulationes habeat, si molestias, si moerores, si amaritudines habeat, mirabitur, fugienda putabitur? Nonne sine disciplina aliqua perfecta magistratio, ut aliqua malitia [Leg. videtur militia] acquiri impossibile est? Aut disciplina sine amaritudine adipisci queat? Cum haec ergo ita se habeant, praeparemus animum, non ad laetitiam, non ad securitatem, ut Sapiens (Eccli. II, 1) ait, sed ad tentationes et tribulationes, ad tristitias atque labores. Christus tribulatus esi, injuriatus, contumeliatus, passus est; tu in terra securitatem putas? Vide et intellige quam difficile est vinci [Forte vincere] saeculum, dum non aliter, nisi Christi morte sanctus de eo liberatur: Si vix justus sic satvatur, peccator et impius ubi parebit (I Petr. IV, 18)? Audi Dominum dicentem discipulis: In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33]. Et iterum; Vos autem flebitis et lugebitis, mundus autem gaudebit, et vos tristes eritis (Ibid. ,20)