Latin
Instructio Iv
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Vide moerorem discipline nostrae; intellige quod non de laetitia ad laetitiam, neque de securitate ad securitatem, sed de luctu ad laetitiam, ac de tribulatione ad securitatem transitur. Patienter ergo tolerandus est brevis moeror, ut aeterna acquiratur laetitia; et leve tribulationis nostrae cum alacritate sustinendum est, ut aeternam immensae gloriae vitam apprehendamus. Si enim pro caducis rebus haec (ut diximus persaepe) accidunt et non vincunt, quid nos regnorum coelestium negotiatores fatigabit, aut vincet? Nullis laetis vel tristibus, blandis vel amicis cedere debemus; utrisque enim mundus plenus est, et utraque dux belli nostri vincit. Et videamus quam periculose immundus cedit his quibus mundus et immaculatus non cessit: cum Christo respiciamus mundi honores, et diaboli regna cum omni gloria eorum. Quidquid diaboli est dedignemur ac…ipere, eique brevis laetitiae regi dicamus: Tua sint tecum in perditione (Act. VIII, 20): tristes simus usque ad mortem cum Christo, ut tristitia nostra in gaudium convertatur. Rideat mundus cum diabolo: absit a nobis eorum laetitia: si volumus gaudere nunc, ex parte gaudeamus in spe, verum gaudium postea habituri in re; tristes pro peccatis nostris, laeti propter spem vitae aeternae; tristes propter Christi absentiam, exsultantes similiter, quia legimus: Videbimus eum deuti est (I Joan. III, 2). Licet enim praesentium miseriarum moeroribus repleamur, licet peccatorum nostrorum frequentia tristemur; victoria tamen utrorumque liberalis laetitia et nobile gaudium est: et licet pro tempore peregrinemur a Domino, ut pro brevis temporis bello in aeternum coronemur; nimium tristes esse non debemus, scientes mox esse ad Deum nos ituros, et cum eo semper mansuros: ad hoc enim nos creavit, ut cum eo semper regnantes in saecula saeculorum, laudemus, et gratias ei agere perseveremus. Haec ergo scientes nullis laboribus, nui is tribulationibus deliciamus, nullis moeroribus vincamur, nullis bellis fatigemur, nullis disciplinarum anxietatibus destituamur, nullis rursum del…ciis dissolvamur, nullis blanditiis decipiamur, et, ut Apostoli voce dicamus (Rom. VIII, 38, 39), nullus nos, nihil nos a Christi charitale separet; nulla tribulatio, nulla angustia, nulla persecutio, nulla fames, nulla nuditas, nullum periculum, nulla vel mors gladii, ignis, crucis, necis; nihil triste, nihil suave, nihil durum, nihil blandum, nihil mundi verorum [Forte vanorum] nos a Christo separet, u ei hic et in aeterna saecula haereamus saeculorum. Amen.