Latin
Instructio Vii
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
De caecitate hominis, qui neglecto spiritu inservit corpori. I. O te exeam insaniam! o te caecam foveam, humanam voluntatem, quae accepta celas, et data non reddis! frustra placaris, quae ingrata pasceris frustra voras, quae sic opportuna sensum [Forte censum] tuae voracitatis exigas. O protusata, sanguisuga impatiens, immitis saturata, blanda jejuna, vorax, inverecunda, edax, quid habes recti? quid honesti? nihil. Quae frustrata quaeris, quae vituperata iteras, quae turpia ornas, quare te ipsam non consideras? o misera humanitas, intus putrida, felle, humore, liquore, sanguine, flegmate plena; foris vero pellem lavatam [Forte lavata], sed nunquam tamen mundatam [Forte mundata]; semper enim de intimo immunditiae coeno coinquinaris, pollueris: licet quotidie lavaris, quotidie violaris. O pullatam pellem! frustra lavaris, quae natura immunda es. O inversam caecitatem! quod lavas, quod ornas, natura, putredo: quod autem violas et polluis, natura, nitor. Quid munda coinquinas, et immunda lavas, quae animam corrumpis et corpus ornas? Satisne te diligis, an satis te ignoras? Si enim te scis, quare horrida et immunda flegmatis et stercoris domicilia diligis? Si videris in vestimento tuo immunditiam, si flegmata horrescis, et aspectum retro torques, et te in tuis vestimentis immundum sterquilinium, et olidum ac putridum volutabrum non fugis, non detestaris? Non vides quid tua fistulata pellis per sua foramina foveat? pudet referre, quod amare non pudet. Quare horrida non horrescimus? quare pudenda non detestamur? quare fetida non fugimus? Nonne quia non sapimus, et quia mundi non sumus? Ideo immundus immunda quaerit, et turpia turpis, et inhonesta inhonestus; et quia caeci, inhonesti sumus, idcirco nulla verecunda declinamus. Si enim caeci non sumus, quare nosmetipsos primam nostram immunditiam non despicimus? quare nos vel nostram verecundiam, vel nostram turpitudinem non contemnimus? Nonne turpia esse honesta tibi non videntur? quae crebris lamentis et ornatibus variis indigent, et ingrata suis non satiantur impendiis, et satiata non juvant futuris, et transacta voluntas praesentem non satiat, nec futuram repellit