Latin
Instructio Vii
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. In vanum ergo laborat qui talia pascit, et in ventum seminat, qui vanae voluntati huic servit, ubi expensum non expedit servitium. Esuriant itaque ista, quae sic ingrata, sic molesta sunt, ut semper esurire videantur. Qui ista pascunt, se ipsos decipiunt. O inhonesta servitus, qua carne fruitur [Forte carni servitur]! o dura! o inexorabilis! o fera, licet domestica dominatio! quae quotidie solvitur et quotidie exigitur; sub die vadit et venit; saturata exit, esuriens redit. Vae his qui hic pascuntur, ubi fames dominatur, nec divitiis vincitur, et dum haec solvuntur, alia exiguntur. Redde enim prima, secunda cogeris exsolvere; gulam pasce, libidinem exigeris. Cum Susanna ergo clamandum est: Angustiae mihi undique (Dan. XIII, 22). Et cum Paulo ejulandum est et dicendum est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Si necessaria solvas, non necessaria reddere cogeris. Si ergo miser homo secunda reddere times, prima nega si potes; si non, parce redde, avare exsolve; nihil nisi invitus exsolvas; nihil libenter dones. Sed non potes; video, quod pejus et gravius est, quia exactores diligis. Et amicus est tibi inimicus tuus. Quid dicam, nescio, quid suadeam, ignoro. Unum dicam quod scio: qui hic pascitur, hic saturatur, hic jucundatur, hic ridet, hic inebriatur, hic ludit, illic esuriet, illic sitiet, illic lugebit, illic lamentabit, illic ululabit, sicut Dominus dixit; Vae his qui rident, quia ipsi lugebunt; et: Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI, 25). Duo enim tempora succedunt, et duae vitae, et duo saecula sunt: una vita brevis, et altera longa; et qui in una esurit, in alia pascetur; qui vero hic vorat, saturatur, consolatur in una; in altera esuriet et sitiet juxta illud Isaiae: Propter hoc dicit Dominus; Ecce qui serviunt mihi, manducabunt et bibent; vos autem esurietis et sitietis (Isa. LXV, 13). Etpost pauca: Ecce, qui serviunt mihi, exsultabunt in jucunditate; vos autem propter dolorem cordis clamabitis, et prae contritione spiritus ululabitis (Ibid. ,14). Cum haec ergo ita sint, parcendam est divitiis, et brevi voluntati [Forte voluptati] minime serviendum, ne pascamur ad esuriem, ne forte satiemur ad famem, et bibamus ad sitim: videmus enim aut hic, aut illic, unum e duobus necesse experiri. Quamobrem si saturemur, si bibamus, o nos miseri! ex parte, non ex toto hic comedamus, necessaria, non suavia; cum paupere manducemus, cum paupere bibamus, cum paupere participemus, ut vel sic cum paupere illic participare mereamur. ubi saturabuntur qui hic pro Christo esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Quorum enim regnum coelorum (Ibid. ,3) est, nisi pauperum, qui animis humiles, et divitiis pauperes pro Christo sunt? cui gloria in saecula saeculorum. Amen.