Latin
Lines 1.14-1.15
Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.14-15
Not analysed yet
In omnibus his insulis, ut intellexi, quisque uni tantum coniugi acquiescit præter principes aut reges, quibus viginti habere licet. Feminæ magis quam viri laborare videntur. Nec bene potui intelligere, an habeant bona propria. Vidi enim, quod unus habebat, aliis impartiri, presertim dapes, obsonia et huiusmodi. Nullum apud eos monstrum reperi, ut plerique existimabant, sed homines magne reverentie atque benignos. Nec sunt nigri velut ethiopes. Habent crines planos ac demissos. Non degunt, ubi radiorum solaris emicat calor. Per magna namque hic est solis vehementia, propterea quod ab equinoctiali linea distat [ubi videtur] gradus sex et viginti. Ex montium acuminibus maximum quoque viget frigus, sed id quidem moderantur Indi tum loci consuetudine, tum rerum calidissimarum, quibus frequenter et luxuriose vescuntur, presidio.
Itaque monstra aliqua non vidi neque eorum alicubi habui cognitionem excepta quadam insula Charis nuncupata, quæ secunda ex Hispana in Indiam transfretantibus existit. Quam gens quedam a finitimis habita ferocior incolit. Hi carne [f. 35r] humana vescuntur. Habent predicti biremium genera plurima, quibus in omnes Indicas insulas traiiciunt, depredant, surripiuntque quecunque possunt. Nihil ab aliis differunt, nisi quod gerunt more femineo longos crines. Utuntur arcubus et spiculis arundineis, fixis (ut diximus) in grossiori parte attenuatis hastilibus; ideoque habentur feroces. Quare ceteri Indi inexhausto metu plectuntur. Sed hos ego nihili facio plus quam alios. Hi sunt, qui coeunt cum quibusdam feminis, quæ sole insulam Matheunin, primam ex Hispania in Indiam traiicientibus habitant. He autem femine nullum sui sexus opus exercent. Utuntur enim arcubus et spiculis, sicuti de earum coniugibus dixi. Muniunt sese laminis eneis, quarum maxima apud eas copia existit. Aliam mihi insulam affirmant su pradicta Hispana maiorem. Eius incole carent pilis, auroque inter alias potissimum exuberat. Huius insule et aliarum [quas vidi] homines mecum porto, qui horum, quæ dixi, testimonium perhibent.