Latin
Lines 1.16-1.17
Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.16-17
Not analysed yet
Denique, ut nostri discessus et celeris reversionis compendium ac emolumentum brevibus astringam, hoc polliceor: me nostris Regibus invictissimis parvo eorum fultum auxilio tantum auri daturum, quantun eis fuerit opus, tantum vero aromatum, bombicis, masticis (que apud Chium duntaxat invenitur) tantumque ligni aloes, tantum servorum ydolatrarum, quantum eorum Maiestas voluerit exigere, item reubarbarum et alia aromatun genera, quæ hii, quos in di[f. 35v]cta arce reliqui, iam invenisse: atque inventuros existimo, quandoquidem ego nullibi magis sum moratus, nisi quantum me cœ gerunt venti, præterquam in villa Nativitatis, dum arcem condere et tuta omnia esse providi. Quæ etsi maxima et inaudita sunt, multo tamen maiora forent, si naves mihi, ut ratio exigit, subvenissent.
Verum multum ac mirabile hoc nec nostris meritis correspondens, sed sancte Christiane fidei nostrorumque Regum pietati ac religioni, quia, quod humanus consequi non poterat intellectus, id humanis concessit divinus. Solet enim deus servos suos, quique sua præcepta diligunt etiam in impossibilibus exaudire, ut nobis in præsentia contigit, qui ea consecuti sumus, que hactenus mortalium vires minime attigerant. Nam si harum insularum quicpiam aliqui scripserunt aut locuti sunt, omnes per ambages et coniecturas, nemo se eas vidisse asserit, unde prope videbatur fabula. Igitur Rex et Regina, principes ac eorum regna fœ licissima: cunctæque aliæ Christianorum provincie Salvatori domino nostro Iesu Christo agamus gratias, qui tanta nos victoria munereque donavit. Celebrentur processiones, peragantur solemnia sacra [festaque fronde velentur delubra]. Exultet Christus in terris, quemadmodum in cœ lis exultat, cum tot populorum perditas ante hac animas salvatum iri previdet. Letemur et nos tum propter exaltationen nostræ fidei, tum propter rerum temporalium incrementa, quorum non solum Hispania, sed universa Christia[f. 36r]nitas est futura particeps.