Latin
Lines 1.18-1.12
Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.18-12
Not analysed yet
Hec ut gesta sunt, sic breviter enarrata. Vale.
Ulisbone, pridie ydus Marcii.
Christoforus Colom, Oceanice classis Præfectus.
[Epigranma R. L. de Corbaria,
Episcopi Montispalusii
ad invictissimum Regem Hispaniarum.
Iam nulla Hispanis tellus addenda triumphis:
atque parum tantis viribus orbis erat.
Nunc longe Eois regio deprensa sub undis
auctura est titulos, Bethice magne, tuos.
Unde repertori merito referenda Columbo
gratia, sed summo est maior habenda Deo,
qui vincenda parat nova regna tibique sibique
teque simul fortem præstat et esse pium.]