Latin
Lines 1.7-1.8
Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.7-8
Not analysed yet
Cuius quidem et omnium aliarum, quas ego vidi et quarum cognitionem habeo, incole utriusque sexus nudi semper incedunt, [f. 32r] quemadmodum eduntur in lucem, præter aliquas feminas, que folio frondeve aliqua aut bombicino velo pudenda operiunt, quod ipse sibi ad id negocii parant. Carent hi omnes (ut supra dixi) quocunque genere ferri. Carent et armis, utpote sibi ignotis, nec ad ea sunt apti; non propter corporis deformitatem (cum sint bene formati), sed quia sunt timidi ac pleni formidine. Gestant tamen pro armis arundines sole perustas, in quarum radicibus hastile quoddam ligneum siccum et in mucronem attenuatum figunt; neque his audent iugiter uti. Nam sæpe evenit, cum miserim duos vel tris homines ex meis ad aliquas villas, ut cum earum loquerentur incolis, exiisse agmen glomeratum ex Indis et, ubi nostros appropinquare videbant, fugam celeriter arripuisse despretis a patre liberis, et e contra; et hoc non, quod cuipiam eorum damnum aliquod vel iniuria illata fuerit. Immo ad quoscunque appuli et quibuscum verbum facere potui, quicquid habebam, sum elargitus: pannum aliaque permulta, nulla mihi facta versura. Sed sunt natura pavidi ac timidi.
Ceterum ubi se cernunt tutos, omni metu repulso sunt admodum simplices ac bone fidei et in omnibus, quæ habent, liberalissimi. Roganti, quod possidet, inficiatur nemo. Quin ipsi nos ad id poscendum invitant. Maximum erga omnes amorem pre se ferunt. Dant queque magna pro parvis, minima licet re, nihilove contenti. Ego attamen prohibui, ne tam minima et nullius precii hisce darentur, ut sunt lan[f. 32v]cis, parapsidum, vitrique fragmenta, item clavi, ligule; quanquam, si hoc poterant adipisci, videbatur eis pulcerrima mundi possidere iocalia. Accidit enim quendam navitam tantum auri pondus habuisse pro una ligula, quanti sunt tres aurei solidi, et sic alios pro aliis minoris precii, præsertim pro blanquis novis [et quibusdam nummis aureis]. Pro quibus habendis dabant, quicquid petebat venditor, puta unciam cum dimidia et duas auri vel triginta et quadraginta bombicis pondo, quam ipsi iam neverant. Item arcuum amphore, hidrie doliique fragmenta bombice et auro tanquam bestie comparabant. Quod quia iniquum sane erat, vetui dedique eis multa pulcra et grata, que mecum tuleram, nullo interveniente premio, ut eos mihi facilius conciliarem fierentque christicole, et ut sint proni in amorem erga Regem, Reginam principesque nostros et universas gentes Hispaniæ ac studeant perquirere et coacervare eaque nobis tradere, quibus ipsi affluunt et nos magnopere indigemus.