Latin
Lines 1.9-1.11
Columbus, CHRISTOPHORUS COLUMBUS (c. 1451-1506) 1.9-11
Not analysed yet
Nullam hii norunt ydolatriam. Immo firmissime credunt omnem vim, omnem potentiam, omnia denique bona esse in cœ lo, meque inde cum his navibus et nautis descendisse: atque hoc animo ubi<que> fui susceptus, postquam metum repulerant. Nec sunt segnes aut rudes, quin summi ac perspicacis ingenii et homines, qui transfretant mare illud. Non sine admiratione uniuscuiusque rei rationem reddunt, sed nunquam viderunt gentes vestitas neque naves huiusmodi. Ego statim atque ad ma[f. 33r]re illud perveni, e prima insula Indos violenter arripui, qui ediscerent a nobis: et nos pariter docerent ea, quorum ipsi in hisce partibus cognitionem habebant. Et ex voto suscessit. Nam brevi nos ipsos et hi nos tum gestu ac signis, tum verbis intellexerunt magnoque nobis fuere emolumento. Veniunt modo mecum tamen; qui semper putant me desiluisse e cœ lo, quamvis diu nobiscum versati fuerint hodieque versentur. Et hi erant primi, qui id, quodcunque appellabamus, nunciabant, alii deinceps aliis elata voce dicentes. �Venite, venite et videbitis gentes ethereas! �Quamobrem tam femine quam viri, tam impuberes quam adulti, tam iuvenes quam senes deposita formidine paulo ante concepta nos certatim visebant [magna iter stipante caterva] aliis cibum, aliis potum afferentibus maximo cum amore ac benivolentia incredibili.
Habet unaqueque insula multas scaphas solidi ligni, etsi angustas, longitudine tamen ac forma nostris biremibus similes, cursu autem velociores. Reguntur remis tantummodo. Harum quedam sunt magnæ, quedam parve, quedam in medio consistunt, plures tamen biremi, que remigetur duodeviginti transtris, maiores. Cum quibus in omnes illas insulas, que innumere sunt, traiicitur, cunque his suam mercaturam exercent et inter eos conmertia fiunt. Aliquas ego harum biremium seu scapharum vidi, que vehebant septuaginta et octuaginta remiges.
In omnibus his insulis nulla est diversitas inter gentis effigies, nulla in [f. 33v] moribus atque loquela. Quin omnes se intelligunt adinvicem. Quæ res perutilis est ad id, quod serenissimum Regem nostrum exoptare precipue reor, scilicet eorum ad sanctam Christi fidem conversionem. Cui quidem, quantum intelligere potui, facilimi sunt et proni.