Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.8
Not analysed yet
DE INSITIONE. [1] Cum vitem inserere voles, optimi generis sarmenta fructuaria, tum cum gemmas agere incipient, vento austro a matre praecidito. Sarmentum, quod inseris, de summa vite sit rotundum, bonis crebrisque nodis. Tresdeinde nodos integerrimos relinquito; infra tertiam gemmam ex utraque parteduorum digitorum spatium in modum cunei tenuissimo scalpello acuito, itane medullam laedas. [2] Vitem deinde, quam insiturus es, resecato et plagamlevato atque ita findito et paratos surculos in fissuram demittito eatenus, qua adrasi sunt, ita ut cortex surculi corticem vitis aequaliter contingat. Quicquid inserveris, ulmi diligenter libro vel vimine ligato luto subactopaleato oblinito plagam et adligato, ne aqua ventusve penetrare possit; deinde supra lutum muscum inponito et ita deligato. Ea res praebet humoremnec inarescere sinit. [3] Infra insitionem et adligaturam falce acuta levitervitem vulnerato ex utraque parte, ut ex his potius plagis humor defluat, quam ex insitione ipsa abundet; nocet enim nimius humor nec patitur surculosinsertos conprehendere. Quibusdam antiquorum terebrari vitem placet atqueita leviter adrasos surculos demitti, sed nos meliore ratione hoc idemfecimus. Nam antiqua terebra scobem facit et propter hoc urit eam partem, quam perforat; praeusta autem pars raro umquam conprehendit insertos surculos. [4] Nos rursus terebram, quam gallicanam dicimus, huicinsitioni aptavimus; ea excauat nec urit, quia non scobem, sed ramentafacit. Itaque cauatum foramen cum purgavimus, undique adrasos surculosinserimus atque ita circumlinimus. Talis insitio facillime convalescit. Igitur secundum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto; humidaloca de uva alba, sicca de nigra inserito. INFRUCTUOSAS VITES FECUNDAS FACERE. Vites, quae exiguum dant fructum, aceto acri cum cinerearrigato ipsumque codicem eodem cinere linito. [5] At si fructum, quem ostendunt, ad maturitatem nonperducunt, sed, priusquam mitescant uvae, inarescunt, hoc modo emendabuntur. Cum instar ad erui amplitudinem acini habuerunt, radice tenus vitem praecidito, plagam acri aceto pariter ac lotio veteri permixta terra linito eodemqueradices rigato, saepe fodito. Materias <sic> citabit eaeque fructumperferunt.