Latin
De Arboribus
Columella, De Arboribus 1.9
Not analysed yet
UT UVAE ACINORUM GENERA CONPLURA HABEANT. [1] Est etiam genus insitionis, quod uvas tales creat, inquibus varii generis ac saporis colorisque reperiuntur acini. Hoc autemratione tali efficitur: quattuor vel quinque, sive etiam plures voles, virgas diversi generis sumito easque diligenter et aequaliter conpositasconligato, deinde in tubulum fictilem vel cornu arte inserito, ita ut aliquantumexstent ab utraque parte easque partes, quae exstabunt, resolvito, in scrobemdeinde ponito et terra stercorata obruito ac rigato, donec gemmas agant. [2] Cum inter se virgae cohaeserint, post biennium auttriennium facta iam unitate dissolves tubulum et circa medium fere crus, ubi maxime videbuntur coisse, vitem serra praecidito et plagam levato terramqueminutam aggerato, ita ut tribus digitis alte plagam operiat; ex eo codicecum egerit coles, duos optimos submittito, reliquos deicito; sic uvae nascentur, quales proposuimus. AGIGARTA. [3] Ut autem uvae sine vinaceis nascantur, malleolum finditoita, ne gemmae laedantur, medullamque omnem eradito; tum demum in se conpositumconligato, sic ne gemmas adlidas, atque ita terra stercorata deponito etrigato. Cum coles agere coeperit, saepe et alte refodito. Adulta vitistales uvas sine vinaceis creabit.