Latin
Book 11, lines 11.1.151-11.1.160
Columella, De Re Rustica Libri XII 11.1.151-160
Not analysed yet
[89] XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat.
X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat.
VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat.
Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Favonius aut Auster, interdum pluvia.
[90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi oportebit. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari exacuique, sive regio ferulae vel corticis ferax est, apibus alvaria fieri debent, sive palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque, seu virgultorum, corbes ex vimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem confici possit. Nam inertis est agricolae exspectare diei brevitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum novem sunt noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad vitium ligamina praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda et purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere et ad ea facere vel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea.
[93] Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus.
VIII Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem significat.
VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster et rorat.
III Id. Dec. Corus vel Septentrio, interdum Auster cum pluvia.
His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte fieri iam non possunt.
Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat.
[94] XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit, brumale solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat.