Latin
Book 11, lines 11.1.161-11.1.197
Columella, De Re Rustica Libri XII 11.1.161-197
Not analysed yet
XV Kal. Ian. Ventorum conmutationem significat.
X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat.
VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei observant), significat.
VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem significat.
IIII Kal. Ian. Aquila vespere occidit, hiemat.
III Kal. Ian. Canicula occidit vespere, tempestatem significat.
pridie Kal. Ian. Tempestas ventosa.
[95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si vinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoveri. itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur et conficiatur, ut vitis paletur et capite tenus adligetur, ut iuga vineis inponantur et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est materias adligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt.
[97] Kal. Ian. Dies incertus.
III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas varia.
Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum pluvia.
Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas varia.
VI Id. Ian. Auster, interdum Favonius.
V Id. Ian. Auster, interdum imber.
Pridie Id. Ian. Incertus status caeli.
[98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi causa omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas Idus.
CIBARIA BOUM PER SINGULOS MENSES.
Sed nec ignorare debebit vilicus, quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem subiciemus. [99] Mense Ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex vel paleas cum cicerculae fresae semodio vel frondis corbem pabulatorium modiorum viginti vel paleas quantum velint et faeni pondo viginti vel adfatim viridem frondem ex siliquis et lauru vel, quod his omnibus praestat, farraginem hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem vel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. [100] Aprili frondem querneam et populneam ex Kalendis ad Idus vel paleas et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim. Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem vel paleas ex ervo pondo quinquaginta. [101] Septembri frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. Novembri ad Idus frondem vel folia ficulnea, quae sint corbis unius; ex Idibus glandis modium unum paleis inmixtum et lupini macerati modium unum paleis inmixtum vel maturam farraginem. Decembri frondem aridam vel paleas cum ervi semodio macerato vel lupini, quod ex semodio macerato exierit vel glandis modium unum, ut supra scriptum est, vel farraginem.