Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 3
Columella, Res Rustica 1.3.12
Not analysed yet
Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur. Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas facultasque.