Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 3
Columella, Res Rustica 1.3.11
Not analysed yet
ac plebeia mensura contentus fuit. Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.