Latin · ~3 min
Book 1, Chapter 3
Columella, Res Rustica 1.3.7
Not analysed yet
quam quia malos vicinos ferre non potuerant. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret.