Latin · ~4 min
1.3.8 to 1.3.10
Columella, Res Rustica 1.3.8-10
Not analysed yet
Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, quam ratio calculorum patitur, emere velint. Nam huc pertinet praeclara nostri poetae sententia: laudato ingentia rura. Exiguum colito. Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie. Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,quam nunc nobis praebent amplissima veterata. Tanta M'. quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari