Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 10
Columella, Res Rustica 2.10.1
Not analysed yet
Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus. 8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.