Latin
2.10.2 to 2.10.7
Columella, Res Rustica 2.10.2-7
Not analysed yet
Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit,frigoribus adfligitur. Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro. Iugerum decem modios occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur. Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali. Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint. Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque oecabimus; quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant. Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit.