Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 10
Columella, Res Rustica 2.10.24
Not analysed yet
nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit. Iu- gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napispargendum, quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus.