Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 10
Columella, Res Rustica 2.10.25
Not analysed yet
Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.