Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 2
Columella, Res Rustica 2.2.3
Not analysed yet
Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones,' quas Graeci συζυγίασ ἐναντιοτήτων,nos "discordantium comparationes "tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.