Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 2
Columella, Res Rustica 2.2.4
Not analysed yet
De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;