Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 9
Columella, Res Rustica 2.9.11
Not analysed yet
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur.