Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 9
Columella, Res Rustica 2.9.12
Not analysed yet
Neque enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum; quod vero protinus ex levi natum sit, numquam robur accipere manifestum est, ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri.