Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 1
Columella, Res Rustica 3.1.7
Not analysed yet
frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.