Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 1
Columella, Res Rustica 3.1.8
Not analysed yet
At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret—eumque nec amarum nec salsum,