Latin · ~2 min
3.1.9 to 3.1.10
Columella, Res Rustica 3.1.9-10
Not analysed yet
ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat. Caelum porro neque nivale vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurndesiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso est amicior; perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.