Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.17
Not analysed yet
Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt; nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium summittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur? Videlicet quia sperat parentum fecunditati responsuram.