Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 10
Columella, Res Rustica 3.10.18
Not analysed yet
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis rationedictum esse intellegendum est.